- COROLLA
- COROLLAGraece ςτεφανίσκος, quasi tenuis, sive gracilis corona. Plin. l. 21. c. 2. Sic coronis e floribus receptis ---- Paulatim et Romae subrepsit appellatio corollis inter initia propter gracilitatem appellatis: eaque ut plurimum florea aut herbacea. Palladius, Epigr. 4.Ver placido varium nectit de flore corollas.E' subitatio opere facta ex eo flore, qui vigeret. Cuiusmodi corollas plerumque imponebant statuis Numinum, quae domi servabantur, ac si illô quottidianô et qualicumque cultu ea sibi irent propitiatum. Appuleius. Metam. l. 3. Respicio Hipponae Deae simulacrum --- quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Aliquando tamen et e metallo fuisse, idem Plin. docet d. l. mox et Corollariis, postquam e lamina tenui aerea inaurata et inargentata dabantur. Nempe a corolla, alterum diminutivum est Corollarium, de istiusmodi lamina. Qui significatus postmodum translatus est, ad quamlibet additiunculam sive auctarium, forte non debitum, sed additementum ad totam summan. Sic corollarium nummorum, apud Ciceronem, 5. Verr. c. 79. Corollarium Cleopatrae, apud Plinium, de unione huius Reginae, l. 9. c. 35. etc. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 1. c. 7. uti de Corollariis histrionicis aliquid infra, voce Scenici. Addam saltem, Gallos aliosque barbaros, signum amicitiae praelatam olim floream corollam habuisse, teste Polybiô, uti observavit, ad Caesarum, Belli Gall. l. 2. Iohann. Rhellicanus. Vide Casp. Barthium, ad Statii l. 5. Theb. v. 417.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.